- MARSI
- MARSIpopuli Italiae fortissimi, Picentibus, Aequiculanis, et Samnitibus finitimi, quorum urbs, quae Valeria etiam dicta, ad lacum Fucinum, excisa, sive aquis absorpta, Marci adhuc dicta. Episcopalis est apud Piscinam urbem, ubi eius Episcopus moratur. Ferrar. Baudrando fuêre sub Samnitibus, ubi nunc pars Aprutii Ulterioris iuxta lacum Fucinum, in limite ditionis Pontific. Hinc regiuncula Ducato di Marsi, gentis Columnae. A Marso Circes filio orti, falivâ suâ serpentum morsibus medebantur. Virg. Aen. l. 7. v. 757.---- Neque eum iuvêre in vulnera cantusSomniferi, et Marsis quaesitae in montibus herbae.Vide de la Cerdam ad locum. Ovid. l. 1. Art. Am.Mixtaque cum Magicis Marsa venena sonis.Auctor de medicamine faciei,Nec medioe Marsis rumpuntur cantibus angues.Dionys. Μαρσῶν θοὰ φῦλα vocat. Marsici belli meminerunt Liv. l. 9. c. 41. l. 10. c. 3. et Appian. l. 1. Bellor. Civ. quod an. 663. Urb. Cond. contra plurimos Romanorum foederatos, quibus iuris civitatis spes facta, moverunt. Hi, cum propositum ambos Consules in Feriis Latinis intersiciendi successu caruisset, Proconsul. Q. Servilium, et Fonteium Legatum necârunt, quidquid Romanorum praeterea Asculi erat, occisô. Coes. l. 2. Bell: Civ. c. 27. Strab. Plin. l. 7. c. 3. l. 8. c. 57. etc. Appian. loc. cit. ἐςὶ γὰρ τὸ ἔθνος πολεμικώτατον. Marsi quoque apud Herodot. l. 4. populi sunt Scythiae Europaeae. Sunt et Marsi Germaniae populi Tacito in German. c. 2. Hinc Oetmarsen oppid. Frisiae regiuncula, hodie videtur, tractu Transisalaninae. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.